Prayers in Latin | Dominik M. Ramík Dominik M. Ramík
Česky
En français


Prayers in Latin

list Show the list of prayers in all languages





autorenewLoading the map
 Vigorous language (126)   Endangered language (12)   Moribund / extinct language (4)
 Speaker outside of the usual language range


Do you like this project? Support it by a donation via PayPal.

Latin

face Speaker: Gabriele (Vatican, Vatican)
add_circle_outline Church: Roman Catholic Church
translate Info about the language: text_fields Script: Latin (info on ScriptSource)
import_contacts Source of the text: The text comes from official church sources.

Sign of the Cross in Latin

play_circle_filled
In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Amen

Lord's Prayer in Latin

play_circle_filled
Pater noster, qui es in caelis,
sanctificetur nomen tuum.
Adveniat regnum tuum.
Fiat voluntas tua, sicut in caelo et in terra.
Panem nostrum quotidianum da nobis hodie,
et dimitte nobis debita nostra sicut
et nos dimittimus debitoribus nostris.
Et ne nos inducas in tentationem, sed libera nos a malo.
Amen

Hail Mary in Latin

play_circle_filled
Ave Maria, gratia plena,
Dominus tecum, benedicta tu in mulieribus,
et benedictus fructus ventris tui Iesus.
Sancta Maria mater Dei,
ora pro nobis peccatoribus,
nunc, et in hora mortis nostrae.
Amen

Gloria Patri in Latin

play_circle_filled
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto,
Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum.
Amen

Apostles' Creed in Latin

play_circle_filled
Credo in Deum Patrem omnipotentem, Creatorem caeli et terrae.
Et in Iesum Christum, Filium eius unicum, Dominum nostrum, qui conceptus est de Spiritu Sancto, natus ex Maria Virgine, passus sub Pontio Pilato, crucifixus, mortuus, et sepultus, descendit ad infernos, tertia die resurrexit a mortuis, ascendit ad caelos, sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis, inde venturus est iudicare vivos et mortuos.
Credo in Spiritum Sanctum, sanctam Ecclesiam catholicam, sanctorum communionem, remissionem peccatorum, carnis resurrectionem, vitam aeternam.
Amen

Niceno-Constantinopolitan Creed in Latin

play_circle_filled
Credo in unum Deum,
Patrem omnipoténtem,
Factorem cæli et terræ,
visibílium ómnium et invisibílium
Et in unum Dóminum Iesum Christum,
Filium Dei unigénitum et ex Patre natum ante ómnia sǽcula,
Deum de Deo, Lumen de Lúmine, Deum verum de Deo vero,
génitum, non factum, consubstantiálem Patri, per quem ómnia facta sunt,
qui propter nos hómines et propter nostram salútem, descéndit de cælis,
et incarnátus est de Spíritu Sancto ex Maria Vírgine
et homo factus est,
crucifíxus étiam pro nobis sub Póntio Piláto,
passus et sepúltus est,
et resurréxit tértia die secúndum Scriptúras,
et ascéndit in cælum,
sedet ad déxteram Patris,
et íterum ventúrus est cum glória,
iudicáre vivos et mórtuos,
cuius regni non erit finis.
Credo in Spíritum Sanctum, Dominum et vivificántem,
qui ex Patre Filióque procédit,
qui cum Patre et Fílio simul adorátur et conglorificátur,
qui locútus est per prophétas.
Et unam sanctam cathólicam et apostólicam Ecclésiam.
Confíteor unum Baptísma in remissiónem peccatórum.
Et exspécto resurrectiónem mortuórum,
et vitam ventúri sǽculi.
Amen
list Show the list of prayers in all languages



Tanna